N. 209 DE REALITATE ACCIDENTIUM 995
intelligatur, ea quidem eadem erit, totum cum ipsa positum non erit. Itaque si qui partem
realitatis permanentem, partem mutabilem volunt, incidunt in eorum opinionem, qui
substantiali realitati addi aliquid ab accidentibus volunt. Si qui autem substantiam
fatentur interire et nasci mutationibus (quae fuit sententia ducis Buckinghamii in
Schediasmate ingenioso pro religionis veritate scripto) revera tollunt omnem 5
substantiam mutabilem. Cum enim perpetuae sint rerum mutationes, ut nihil per
minimum temporis spatium in eodem statu permaneat, sequitur nullam unquam
substantiam mutabilem existere et vel minimum durare, quod enim quovis momento
nascitur et perit, nec existere proprie dicendum est, nec agere, aut efficere aliquid aut pati
potest cum nihil nisi aliquo tempore durante efficiatur. Sequetur ergo omnes sublatas 10
esse de natura substantias mutabiles, qua ratione incideremus in dogmata Spinosae et
Averroistarum, et quorundam veterum, qui solum Deum tanquam substantiam sive
Naturam considerantes, creaturas non aliter quam ut Dei modos habent. Verum nec sic
[effugiunt], quin hoc modo mutationes quas ademere substantiis creatis (quippe sublatis),
in Deum transferre cogantur, atque ita nec Deus ipse durabit, sed continue interibit et 15
nascetur. Unde sequitur tandem nihil omnino existere, nam si semel omnis res intereat,
uti hinc sequitur, nihil erit quod eam reparet; nam ex nihilo fit nihil, ac nihil sua sponte
nascetur. Itaque oportet aliquid in rerum mutatione persistere. Quodsi jam pars realitatis
divinae manet, pars perit, redimus rursus ad illos qui realitates accidentales
substantialibus addunt, et cur non id in creaturis admittemus, quod nunc in Deo dicimus, 20
atque adeo substantias creatas relinquemus?
Veniamus jam ad eos qui putant substantias duplicem habere realitatem unam
substantialem aliam accidentalem. Hi non carent ipsi quoque difficultatibus suis. Quaeri
enim poterit cur illa realitas superaddita dicatur inesse substantiae tanquam subjecto, et
cur non consideretur ut res per se, licet non-permanens. Quodsi inhaesio illa videtur 25
realiter afficere realitatem substantialem, ut in connexione aliqua reali consistat, non
2 incidunt revera gestr. in L 3 volunt. (1) Et eum (2) Si L 4 Buckinghamii (1) in diss (2)
libello pro (2) in Epistola pro religionis veritate (3) in L 8 mutabilem erg. L 9 f. aut pati potest erg. L
11 f. et (1) veter (2) Averroistarum, L 13 modos (1) considerant. (2) habent erg. L 14 effigiunt L
ändert Hrsg. 17 nihil, (1) seu (2) ac ni (3) ac L 17 nihil (1) har (2) sua L 19 qui (1) accidentia
addunt (2) realitates L 23 accidentalem. (1) Hos (a) eju (b) il (2) Hi L 23 suis. (1) Sequetur enim (2)
Quaeri L 25 f. Quodsi (1) essentialem habet relationem ad substantiam inhaesio illa videtur realiter
afficere realitatem substantialem, unde (2) inhaesio . . . ut . . . consistat erg. L
5 Schediasmate . . . veritate: G. V. DUKE OF BUCKINGHAM, A short discourse upon the reasonableness
of men’s having a religion, or worship of God, 2. Aufl. London 1685. Leibniz hatte diese Schrift bereits im Juli
1685 gelesen, vgl. I, 4 S. 517 u. N. 446.
996 HANNOVER 1677 BIS 1687 − REISE NOVEMBER 1687 BIS JUNI 1690 N. 209
apparet, quomodo accidentalis possit interire, quin oriatur mutatio in realitate
substantiali, ergo rursus ipsa dividenda erit in partem pereuntem, et permanentem, contra
hypothesin.
Quodsi autem negemus realitatem ullam in accidentibus, quasi nihil aliud sint quam
5 relationes, iterum haeremus. Nam relatio cum resultet ex rerum statu, nunquam orietur
vel interibit, nisi mutatione aliqua facta in ejus fundamento.
Nec hactenus alium video modum evitandi hos scopulos, quam si abstracta non ut
res, sed ut compendia loquendi considerem, ut cum calorem nomino, non opus est ut
mentionem faciam subjecti alicujus vagi; seu ut dicam aliquid esse calidum, et eatenus
10 sum nominalis, saltem per provisionem. Dicam igitur substantiam mutari, seu diversis
temporibus diversa ejus esse attributa; hoc enim dubitationem non habet, an autem
mutatione aliqua realitas intereat, et oriatur; et an diversae sint realitates in substantia,
quae sint fundamenta diversorum praedicatorum, quaeri necesse non est, et, si quaeratur
difficile est dijudicatu. Sufficit solas substantias tanquam res poni, et de ipsis enuntiari
15 veritates. Geometrae quoque non utuntur definitionibus Abstractorum, sed reducunt ipsa
ad concreta, sic Euclides non utitur definitione rationis, quam ipse habet, sed ea in qua
explicat, quae eandem, majorem, aut minorem rationem habere dicantur.
2 partem (1) mutabilem et im (2) pereuntem L
(1) nulla relatio in (2) cum L 7 alium erg. L
calidum erg. L 12 realitas (1) oriatur (2) intereat, L
quae L
4 Quodsi (1) denique (2) autem erg. L 5 Nam
7 si (1) vocabula (2) abstracta L 8f. ut cum . . .
17 explicat, (1) quid sit 〈 – 〉 (2) eandem esse ra (3)
16 f. Euclides . . . dicantur: EUKLID, Elementa, lib. V.
1 Comments:
すべて無くなるものは、本性上、それが変化する実体であることが帰結し、その理由によって、われわれはスピノザとアヴェロエスの教条に陥る。かれらは、神だけが実体ないし自然であると考え、被造物は神の様態に他ならないとする。しかし、それが正しいなら、被造実体を無にする変化を神にも移しおくことにならざるをえない。神も持続せず、たえず生成消滅する。それゆえ、何も全体として存在しない。すべてが同時に無になるなら、ここからそれを修復するものもないからである。無から無が生じ、何も自発的には生じない。
同書108頁より松田毅訳
コメントを投稿
<< Home