ページ

月曜日, 4月 21, 2014

Leibniz:DE REALITATE ACCIDENTIU(偶有性の実在性について)1688原文


参考:
 NAMs出版プロジェクト: Leibniz:De Religione Magnorum Virorum,偉大な人々の宗教について 1686 原文
 http://nam-students.blogspot.jp/2014/04/leibnizde-religione-magnorum-virorum.html 


II アカデミー版について 全集、著作集の概要と略号便覧: クロノロジー

Leibniz-Forschungsstelle
Teilband A: Seite 509 bis Seite 1002 VI4a2.pdf 13.07.04 

http://leibniz-japan-chrono.seesaa.net/article/116460184.html
1688.09-88?12 De realitate accidentium. Ak6.4A,994-96 Grua546-47

偶有性の実在性について leibniz 1688  On the Reality of Accidents
思想No.1080(岩波
2014.4),95頁~,松田毅「ライプニッツのアンビバレンス」参照
<Sequetur ergo omnes sublatas  esse de natura substantias mutabiles, qua ratione incideremus in dogmata Spinosae et Averroistarum, et quorundam veterum, qui solum Deum tanquam substantiam sive Naturam considerantes, creaturas non aliter quam ut Dei modos habent. Verum nec sic [effugiunt], quin hoc modo mutationes quas ademere substantiis creatis (quippe sublatis),
in Deum transferre cogantur, atque ita nec Deus ipse durabit, sed continue interibit et 15 nascetur. Unde sequitur tandem nihil omnino existere, nam si semel omnis res intereat, uti hinc sequitur, nihil erit quod eam reparet; nam ex nihilo fit nihil, ac nihil sua sponte nascetur. >


<すべて無くなるものは、本性上、それが変化する実体であることが帰結し、その理由によって、われわれはスピノザとアヴェロエスの教条に陥る。かれらは、神だけが実体ないし自然であると考え、被造物は神の様態に他ならないとする。しかし、それが正しいなら、被造実体を無にする変化を神にも移しおくことにならざるをえない。神も持続せず、たえず生成消滅する。それゆえ、何も全体として存在しない。すべてが同時に無になるなら、ここからそれを修復するものもないからである。無から無が生じ、何も自発的には生じない。>

思想No.1080,108頁より松田毅訳
以下、アカデミー版全集より、ラテン語原文全文。
209. DE REALITATE ACCIDENTIUM [September bis Dezember 1688 (?)]
10 Überlieferung:
L Konzept: LH IV 7C Bl. 102. 1 Bl. 4o. 2 S.
E GRUA, Textes, 1948, S. 546 f. Zur Datierung vgl. N. 208.
Consideratu dignum est, utrum Accidentia realitatem aliquam plus quam modalem, 15 habeant, et in qua illa consistat. Et quidem si Accidentia ponimus realia, aut realitas
earum pars est realitatis substantiae, aut addit substantiae realitatem novam. Si pars est realitatis substantiae, sequitur substantiam ipsam in mutationibus accidentalibus interire, seu rem aliam fieri, et me heri nondum fuisse, sed alium mihi licet valde similem, uti navis quae reparatur, aut respublica, aut fluvius, nomine idem sunt, revera non sunt. Nam
20 parte sublata res vere eadem res non manet, etsi a potiore parte superstite adhuc eadem denominetur, alioqui fieri posset, ut sublatis paulatim partibus omnibus, quae nunc insunt, tamen aliquando res eadem dicatur, ut navis Thesei. Si vero pars manere semper
14 f. modalem, (1) adjiciant substantiae, (2) habeant erg. L 15 aut (1) pars darüber si (2) realitas L 17 accidentalibus (1) aliam fieri, adeoque omnes mutation (2) interire, L 20 res (1) revera eadem (2) vere eadem res L 21 fieri (1) potest, (2) posset, L 22 res erg. L 22 vero erg. L



N. 209 DE REALITATE ACCIDENTIUM 995
page487image544
intelligatur, ea quidem eadem erit, totum cum ipsa positum non erit. Itaque si qui partem realitatis permanentem, partem mutabilem volunt, incidunt in eorum opinionem, qui substantiali realitati addi aliquid ab accidentibus volunt. Si qui autem substantiam
fatentur interire et nasci mutationibus (quae fuit sententia ducis Buckinghamii in Schediasmate ingenioso
pro religionis veritate scripto) revera tollunt omnem 5 substantiam mutabilem. Cum enim perpetuae sint rerum mutationes, ut nihil per minimum temporis spatium in eodem statu permaneat, sequitur nullam unquam substantiam mutabilem existere et vel minimum durare, quod enim quovis momento nascitur et perit, nec existere proprie dicendum est, nec agere, aut efficere aliquid aut pati potest cum nihil nisi aliquo tempore durante efficiatur. Sequetur ergo omnes sublatas 10 esse de natura substantias mutabiles, qua ratione incideremus in dogmata Spinosae et Averroistarum, et quorundam veterum, qui solum Deum tanquam substantiam sive Naturam considerantes, creaturas non aliter quam ut Dei modos habent. Verum nec sic [effugiunt], quin hoc modo mutationes quas ademere substantiis creatis (quippe sublatis),
in Deum transferre cogantur, atque ita nec Deus ipse durabit, sed continue interibit et 15 nascetur. Unde sequitur tandem nihil omnino existere, nam si semel omnis res intereat, uti hinc sequitur, nihil erit quod eam reparet; nam ex nihilo fit nihil, ac nihil sua sponte nascetur. Itaque oportet aliquid in rerum mutatione persistere. Quodsi jam pars realitatis divinae manet, pars perit, redimus rursus ad illos qui realitates accidentales substantialibus addunt, et cur non id in creaturis admittemus, quod nunc in Deo dicimus, 20 atque adeo substantias creatas relinquemus?
Veniamus jam ad eos qui putant substantias duplicem habere realitatem unam substantialem aliam accidentalem. Hi non carent ipsi quoque difficultatibus suis. Quaeri enim poterit cur illa realitas superaddita dicatur inesse substantiae tanquam subjecto, et cur non consideretur ut res per se, licet non-permanens. Quodsi inhaesio illa videtur 25 realiter afficere realitatem substantialem, ut in connexione aliqua reali consistat, non
2 incidunt revera gestr. in L 3 volunt. (1) Et eum (2) Si L 4 Buckinghamii (1) in diss (2) libello pro (2) in Epistola pro religionis veritate (3) in L 8 mutabilem erg. L 9 f. aut pati potest erg. L 11 f. et (1) veter (2) Averroistarum, L 13 modos (1) considerant. (2) habent erg. L 14 effigiunt L ändert Hrsg. 17 nihil, (1) seu (2) ac ni (3) ac L 17 nihil (1) har (2) sua L 19 qui (1) accidentia addunt (2) realitates L 23 accidentalem. (1) Hos (a) eju (b) il (2) Hi L 23 suis. (1) Sequetur enim (2) Quaeri L 25 f. Quodsi (1) essentialem habet relationem ad substantiam inhaesio illa videtur realiter afficere realitatem substantialem, unde (2) inhaesio . . . ut . . . consistat erg. L
5 Schediasmate . . . veritate: G. V. DUKE OF BUCKINGHAM, A short discourse upon the reasonableness of men’s having a religion, or worship of God, 2. Aufl. London 1685. Leibniz hatte diese Schrift bereits im Juli 1685 gelesen, vgl. I, 4 S. 517 u. N. 446.
page487image12736 page487image12820 page487image12904 page487image12988 page487image13072 page487image13156 page487image13240
996 HANNOVER 1677 BIS 1687 REISE NOVEMBER 1687 BIS JUNI 1690 N. 209
page488image696
apparet, quomodo accidentalis possit interire, quin oriatur mutatio in realitate substantiali, ergo rursus ipsa dividenda erit in partem pereuntem, et permanentem, contra hypothesin.
Quodsi autem negemus realitatem ullam in accidentibus, quasi nihil aliud sint quam 5 relationes, iterum haeremus. Nam relatio cum resultet ex rerum statu, nunquam orietur
vel interibit, nisi mutatione aliqua facta in ejus fundamento.
Nec hactenus alium video modum evitandi hos scopulos, quam si abstracta non ut

res, sed ut compendia loquendi considerem, ut cum calorem nomino, non opus est ut
mentionem faciam subjecti alicujus vagi; seu ut dicam aliquid esse calidum, et eatenus 10 sum nominalis, saltem per provisionem. Dicam igitur substantiam mutari, seu diversis
temporibus diversa ejus esse attributa; hoc enim dubitationem non habet, an autem mutatione aliqua realitas intereat, et oriatur; et an diversae sint realitates in substantia, quae sint fundamenta diversorum praedicatorum, quaeri necesse non est, et, si quaeratur difficile est dijudicatu. Sufficit solas substantias tanquam res poni, et de ipsis enuntiari
15 veritates. Geometrae quoque non utuntur definitionibus Abstractorum, sed reducunt ipsa ad concreta, sic Euclides non utitur definitione rationis, quam ipse habet, sed ea in qua explicat, quae eandem, majorem, aut minorem rationem habere dicantur.
2 partem (1) mutabilem et im (2) pereuntem L (1) nulla relatio in (2) cum L 7 alium erg. L calidum erg. L 12 realitas (1) oriatur (2) intereat, L quae L
4 Quodsi (1) denique (2) autem erg. L 5 Nam 7 si (1) vocabula (2) abstracta L 8f. ut cum . . . 17 explicat, (1) quid sit (2) eandem esse ra (3)
page488image8012 page488image8096 page488image8180
16 f. Euclides . . . dicantur: EUKLID, Elementa, lib. V. 










1 件のコメント:

  1. すべて無くなるものは、本性上、それが変化する実体であることが帰結し、その理由によって、われわれはスピノザとアヴェロエスの教条に陥る。かれらは、神だけが実体ないし自然であると考え、被造物は神の様態に他ならないとする。しかし、それが正しいなら、被造実体を無にする変化を神にも移しおくことにならざるをえない。神も持続せず、たえず生成消滅する。それゆえ、何も全体として存在しない。すべてが同時に無になるなら、ここからそれを修復するものもないからである。無から無が生じ、何も自発的には生じない。

    同書108頁より松田毅訳

    返信削除